De Admirandis, Pag. 230
 
Vanini, De Admirandis

/p. 230/ quaestionem. I. C. – Quaenam illa

est?

DIALOGUS XXXVI.

De apum generatione.

Alex

Saepenumero dubitavi de apum

generatione, ignorans unde generentur.

I. C. – Quid super hac re Mantuanus Homerus censuerit

iam tibi notum est. Alex. Ita

quidem, sed versibus ille ludit, non contendit

rationibus. I. C. – Hic est mos Poëtarum. Sed

Cardanus[1] Philosophus subtilissimus, e melle

apes propigni credidit. Alex. – Profecto non

ex melle, quatenus mel est, fieri potest generatio.

Esset enim semen apis – quod dictu ridiculum

est – quare – ut arbitror – de melle putrefacto

Cardanus loquitur, atque ita eius adhaereo

sententiae. I. C. – Utrumque iudicium tuo

est indignum ingenio. Sic enim ille loquitur:

«Ex mellis praecipua substantia, quae tenuissima est

et sicca ac calida, gignitur apis». Atque ego

sic infero, si e meIlis parte optima, non igitur

ex putrefacta, neque ex melle putrefacto apes

congignuntur. Non enim mel putrefit, sed

prohibet putrefactionem, ut ipse Cardanus

alibi scribit: «Arborum surculi in melle sepulti

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum